- BENCOCHAB
- BENCOCHABse Messiam iactans, sedem Regiam in urbe Blitera locavit, magnâ sectatorum turbâ, qui contra Adrianum Imperatorem eircumcisionem prohibentem insurrexêre, stipatus. Cui etiam adhaesit Rabbi Akibha praecellenter eruditus, 24000. discipulorum sub se habens, qui palam vociferatus est, Hic Rex est ille Messias. Sed factio ab Imperatore oppressa, caesis 50. hominum myriadibus, A, C. 135. ac mandatum, ne cui Iudaeo in Hierosolymam introire porre liceret. Oros. l. 7. c. 8. Dion. l. 96. Buxzorf. in Synag. Dictus ist fuit Filius stellae, ob vaticinium Bilhami de Messia, Numer. c. 24. v. 17. Processit stella ex Iacob. ubi vero Iudaei observârunt, ipsum esse Pseudo-Christum, imposuerunt illi nomen Filius mendacti. Vorstius Observation ad Chronol. Rabbi Davidis Ganz, ad ann. 880. Vide et Barchochabas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.